- MARGARITIS pavimentum stratum
- MARGARITIS pavimentum stratumin Assueri aula Estherae c. l. v. 6. ubi vocem Hebraeam; de margaritis, exponit Bochart. res videtur sine exemplo. Nisi Milesiis fabulis credimus in Apuleio, qui Psychen gemmas et monilia calcâsse, narrat, in palatio cuius Pavimenta ipsa lapide pretioso caesim diminutô in varia picturae genera discriminabantur. Nam Romanas mulieres calcare margaritas ac per uniones ambulare, Plinius aliô sensu dicit, quia socculos habebant margaritis interstin ctos. At quantus fuerit Persarum luxus, quam profusae divitiae, nemo ignorat: neque ullibi profusiores, quam in hoc epulo, leguntur. Sed et Susarum hîc Regia deseribitur, quam fuisse admirabilem, tradunt Aristoteles et Apuleius, eiusdem adeo tectum et septum exterius, aurô, argentô, electrô atque ebore, fulsisse. Sic apud Polybium l. 5. in ecbatanorum Regia, trabes, lacunaria et columnae, in porticibus ac peristyliis, laminis partim argenteis, partim aureis, erant circumamictae: omnes item tegulae fuêre argenteae. Quô pertinet, quod in Aeschyli Persis Atossa (Reginam Esther nonnulli intelligunt, quae prius Adassa, Esther. c. 2. v. 7.) iactitat χρυσεοςίλβους δόμους, atque extrinsecus etiam multô aurô fulgentes. Quanto igitur credibnilius, atrium inferius gemmis et margaritis suisse conspicuum? Maxime si verum est, quod scribit Androsthenes, margaritarum annonam apud Persas fuisse eandem cum auro. Apud Philostratum in Apollonio l. 2. c. 11. describitur in India, Templum Solis, cuius pavimentum μαργαρίτιδος ξύγκειται συμβολικὸν τρόπον, margaritis stratum symbolicâ ratione; quâ ibi in Templis uti omnes Barbaros, addit. Apud Plinium l. 33. c. 3. Romae Pompeius habuit museum ex margaritis. Et l. 37. c. 2. Nero cubicula viatoria, unionibus constructa. Sed et recentiori aevô, occurrunt in sacris aedibus, a Basilio Macedone Constantinopoli exstructis: columnae, parietes, gradus ipsaque etiam pavimenta aurô, argentô, gemmis et margaritis distincta atque exornata: quod in huius Imperatoris Vita ab Allatio edita, non semel tradit successorum unus Constantinus Porphyrogenneta. Sic p. 143. Templum ornatum deseribit, inquiens, καὶ χρυσῳ καὶ ἀργύρῳ καὶ λιςθοις τιμίοις καὶ μαργάροις καταπεποικιλται καὶ καταπεπλούτιςαι, Adyta templi aurô et argentô et lapidibus pretiosis et margaritis variata et ditata sunt. Item cancelli qui altaria secludebant ab iis quae extra et quae sursum superliminaria etc. ut et interiora sedilia ac gradus, quae ante illa erant, et sacrae, mensae, ex argento, cui superfusum aurum, et gemmae margaritis pretiosissimis distinctae, ibidem memorantur. Quam in rem plura apud Bochart. ubi supra c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.